Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/208

Haec pagina nondum emendata est

credunt, alites has ab incolis firmamenti ita esse instructas, ac exercitatas, ut emitti ab iisdem queant tanquam falcones, ac aves venaticae, praedam ab aliis terris reportaturae. Nititur hypothesis haec extrema ista solicitudine ac dexteritate, qua utuntur itinere hoc defunctae, cum praedam, sive vectores deponant. Monstrant quoque ex aliis circumstantiis, aut studio instructas esse has aves, aut rationis non expertes: nam cum abeundi tempus instat, mansuetae adeo et cicures redduntur, ut iniici sibi patiantur retia, aut plagas, sub quibus quietae ac immobiles aliquot dies latent, intereaque, quasi e manibus incolarum, pascuntur insectis, quorum ingens eum in finem coacta est copia. Nam opus est, ut hac esca retineantur, donec praeparentur ea, quae in exsilium abituris sunt necessaria. Apparatus huius profectionis hunc in modum fieri solet: Plagis istis, quibus illaqueatae tenentur alites, casula sive arca restibus firmata annectitur. Quaevis arca unius tantum arboris sive hominis est capax. Appropinquante iam profectionis tempore, et deficientibus insectis, quae pabulo avium inservierant, pennis assurgunt alites, ac per aetheris regionem iter remetiuntur. Talis erat mirabi-