Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/206

Haec pagina nondum emendata est

mensis Betulae, et tunc, cum aliis legum violatoribus, ad firmamentum ablegarer.

Sententia publicata, in carcerem compingor. Suasores mihi tunc erant nonnulli amicorum, ut contra sententiam hanc protestarer, cum inter iudices meos tot matronae aut virgines fuissent, quae in propria causa iudicassent. Aliis vero tutius videbatur, culpam agnoscere, factumque stoliditate nativa, ac gentilitia excusare. At, consilium hoc constanter reieci, idque respectu hominum superterraneorum, quorum existimationi tali confessione non levis macula inureretur.

Audivi mox, decrevisse Principem, ab omni me poena liberare, modo simpliciter gratiam illius implorassem, delictique veniam petiissem, quamvis Rahagna, sive aerarii praefecta, manibus pedibusque libertati meae obniteretur. At, ut verum fatear, sententiam non aegre ferebam. Nam munus istud, quod exercebam, morte mihi acerbius erat, ac pigebat, me diutius conversari cum arboribus hisce, nimia sapientia turgidis. Sperabam quoque meliorem sortem in firmamento, ubi omnes sine discrimine advenas benigne recipi audiveram.