Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/204

Haec pagina nondum emendata est

obstupuit ad audax adeo et stolidum inceptum, quod perniciem mihi allaturum ominabatur. Quocirca precibus a molimine isto me deterrere conatur.

... precibusque minas regaliter addit.

Mihi vero, freto non minus commenti utilitate, quam favore totius sexus virilis, quem causam communem non deserturum sperabam, mens immota manebat, adeo, ut nullis admonitionibus everberari pertinacia potuerit. Hinc, secundum legem gentis, ad forum cum laqueo abstrahor, exspectaturus ibi senatus iudicium. Coacto senatu, et latis suffragiis, sententia ad Principem mittitur confirmanda, ab eoque remissa, voce praeconis enunciatur, his verbis:

“Habito maturo examine, iudicamus: Legem Domini Scabbae, cursoris aulici primarii, de excludendo a muneribus publicis sexu sequiore latam, perferri non posse, nisi summo cum totius reipublicae detrimento, cum dimidia pars gentis, quae e sexu muliebri constat, hanc innovationem aegerrime sit latura, ac reipublicae proinde molesta ac infensa reddatur. Porro existimamus, iniquum esse, praeclarae indolis arbo-