Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/202

Haec pagina nondum emendata est

His admonitionibus motus, rursus aliquamdiu silui. At, cum in vili adeo occupatione canescere, nimis durum atque acerbum mihi esset, desperatum istud, quod intermiseram, resumo consilium, reformationem aliquam in rebus politicis meditatus, quo novo aliquo commento, et reipublicae inservirem, ac proprio meo commodo simul prospicerem.

Paulo ante novissimum iter, statum huius Principatus studiose examinaveram, visurus, ecquid vitia, quibus maxime laborabat, detegerem, ac simul, quaenam remedia essent adhibenda. E statu Provinciae Coclekuanae didiceram, nutare rempublicam, ob mulierum ad munera publica admissionem, cum eaedem natura ambitiosae, auctoritatem et potentiam in infinitum extendere laborent, nec quiescant, antequam plenum ac absolutum imperium sibi acquisiverint. Hinc ferre decrevi rogationem, de excludendis, ab administratione, munerum publicorum, mulieribus, sperans, me non paucos suffragatores reperturum, cum rem liquidam facere, et mala, quae exinde queant nasci, ac in quantum discrimen adduci possit sexus virilis, ni impotentiae muliebri mature nervi incidantur, ante oculos omnium ponere facile