Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/201

Haec pagina nondum emendata est

querelas meas humanitate excepit prudentissimus vir, operam suam pollicitus, sed monuit simul, ut desisterem a petitione adeo absurda, iussit me buccae meae mensuram nosse ac tenuitatem iudicii metiri:

“Naturam,” ait, “nactus es novercam, et desunt tibi animi dotes, quibus ad momentosa reipublicae negotia panditur iter. Sequi non debes, quae assequi nequeas, ne aliorum naturam imitaturus omittas tuam. Porro, si ea, quae stulte petis, obtineres, Principem, ait, eo nomine male auditurum, ac leges infringendas: acquiscere igitur sorte tua, ac spem, cui natura refragatur, abiicere debes.”

Fatetur quidem merita mea, et extollit labores, quos novissima peregrinatione subierim: at non eiusmodi, ait, esse merita, quae ad munera reipublicae viam sternunt; nam si ob quemvis laborem, ob quodvis meritum, ad summos honores deberetur promotio, quivis opifex, pictor, aut sculptor ob dexteritatem in statua fingenda, aut tabula pingenda, senatoriam dignitatem, tanquam laboris praemium, sibi deberi contenderet. Merita quidem remunerari debere, at danda esse praemia merentibus convenientia, ne respublica quid detrimenti capiat, aut ludibrio exponatur.