Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/199

Haec pagina nondum emendata est

me fugiebant. In morositarem huius gentis fusius commentari supersedeo: afferam unum tantum exemplum, quod Tumbacorum characterem graphice exprimit, et unde de caeteris facile fiat coniectura. Oleaster quidam, olim, dum uterque Potu fuimus, mihi familiaris, me forte cauponam quandam praetereuntem conspicatus, intrare iubet. Et cum audivisset, genio me nonnihil indulgere, tanta acerbitate in mores et vitam meam invectus est, ut comae mihi stare, membraque tremere coeperint. At, dum ista fulmina vibrat Cato noster, unum atque alterum poculum identidem hausimus, donec ebrii ambo in terram supini cadimus, et ab accurrentibus domum semimortui trahimur. Exhalata crapula, cum experrectus ad me ipsum redirem, indolem huius religionis serio examinabam, ac patuit tunc, zelum gentis, e vitiosis potius humoribus, ac bile, quam a vero pietatis motu fluere. Nemini tamen hic mentem meam indicavi, sed tacitus paulo post abii.

Post duorum mensium intercapedinem, domum tandem redii, valde fatigatus, nam succisi e continua ambulatione poplites vix membra sustinebant. Ingressus urbem Potu