Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/198

Haec pagina nondum emendata est
Tandem intrans, magno porrexit murmure panem,
Pallidus, et caulem misero mihi ponit olentem
Laternam ...

At, ientaculum istud impendio mihi stetit, et testor, in devotum magis, magisque simul immitem cauponem me nunquam incidisse. Hinc ita mecum: satius esse parcius precari, et paulo largius opera pietatis exercere. Dolorem tamen dissimulabam, satis gnarus, periculum esse, coelestibus animis crabrones irritare. Quot cives in hac urbe, tot rigidi Catones, ac morum erant censores. Cuncti per plateas ambulant obstipis capitibus, ac demissis ramis, contra vanitatem mundi perpetuo declamantes, ac quamvis innoxiam voluptatem damnantes: omnia enim severe reprehendunt usque ad gestus et risus, perpetuisque censuris ac atra verborum fuligine, sanctitatis nomen ementiuntur omnes. Et cum fessus ego et exhaustus tot laboribus, innoxiis ludis animum fovere ac erigere vellem, male eo nomine passim audiebam, adeo, ut quaevis domus rigidum mihi tribunal, coram quo peccatorum confessio fieret, videretur. Nonnulli, cum monitis ac castigationibus parum me moveri viderent, tanquam pestem, aut aliam aeque contagiosam luem,