Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/197

Haec pagina nondum emendata est

dae neglectus: hinc etiam profanae eruditionis cultus, cum ipsimet sacerdotes, ne infami haereticorum titulo notentur, a meditationibus sacris abstineant, ac ad alia studia, quae minori cum discrimine excolere possunt, ac quae tot compedes libertati non iniiciunt, deflectant. Damnari vulgo solent omnes, qui a regnanti quadam opinione discedunt. Hypocritas vero ac simulatores improbat Deus, cui erroneus candor antiquior est verae, sed simulatae fidei professione.” His auditis, subticui, cum gente adeo arguta disputandi aleam inire non sustinens.

Duorum fere mensium spatium itineri huic insumpseram, cum tandem Tumbac, regionem Principatui Potuano confinem, intrarem, quam tanquam patriam intuebar, cum molesto itinere iam prope defunctum me viderem. Incolae huius regionis maximam partem oleastri sunt, gens devota admodum ac aspera. In primo, quod intrabam, stabulo binas fere horas ieiunus stare cogebar, ientaculum, quod frustra saepe flagitaveram, exspectans. Causa cunctationis erat intempestiva hospitis religio, cum manum operi admovere nollet, antequam preces matutinas absolvisset. Defunctus solito pietatis officio,