Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/196

Haec pagina nondum emendata est

quilli status, fusius mihi exposuit Literatus quidam Iochtanensis, avideque ego perorantis verba excipiens, alta mente reposui. Diu quidem obiectionibus meis dicenti obstrepebam, tandem vero victas dare manus cogebar, cum insigni adeo experimento theses suas evinceret. Igitur non sustinens fidem sensibus abnuere, ac id, quod res facti erat, praefracte negare, libertatem credendi, verum huius tranquillitatis, ac concordiae fontem agnoscebam: at, alio pugnae genere adversarium adortus, officium aiebam esse legislatorum, in rebuspublicis condendis, futuram potius quam praesentem mortalium et non tam id, quod mortalibus in hac vita conducit, quam quod Creatori placeat, respicere. Tunc ille hunc in modum fari exorsus est:

“Falleris, hospes! dum Deum, veracitatis fontem, fucato cultu ac hypocrisi delectari credis. In gentibus aliis, ubi ad certam credendi normam publica omnes auctoritate adstringuntur, fenestras aperiri videmus ignorantiae aut simulationi, cum nemo nec velit, nec audeat, veros animi sensus depromere, sed plerique aliud lingua profitentur, aliud in pectore servant. Hinc frigida adeo Theologorum studia, ac veritatis detegen-