Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/195

Haec pagina nondum emendata est

merabantur. At evanuit mox timor, cum summam ubique regnare viderem concordiam, nullis ruptam querelis. Una in rebus politicis erat facies, una omnibus mens, una quies, unus labor erat. Nam, cum poena capitali sancitum esset, ne alter alterius sacra turbarer, aut alter alteri, ob dogmatum diversitatem succenseret, dissensio erat absque hostilitate, disputatio absque altercatione, et nullum enasci potuit odium, quia nulla erat persecutio. Tantum perpetua, sed honesta inter dissentientes erat aemulatio, cum quaevis secta, vitae et morum sanctitate, religionis suae praestantiam evincere conaretur. Igitur cura magistratus effectum est, ut dogmatum diversitas non maiores hic moveret turbas, quam diversae in foris movere solent mercatorum tabernae, aut opificum officinae, quando sola mercium aut opificiorum bonitate, emptores alliciunt, nulla adhibita fraude, nulla violentia aut obtrectatione, quo fit, ut cuncta, quae enasci queant, discordiarum semina suffocentur, ac sola foveatur honesta, et reipublicae salutaris aemulatio. Hinc patuit, non e religionum varietate, sed e sola persecutione turbas, quae alibi regnare solent, oriri. Mores huius gentis, indolem regiminis et causas tran-