Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/193

Haec pagina nondum emendata est

Respondet ille, duobus abhinc annis plures fuisse defunctos, solitam hanc esse proportionem inter natos ac defunctos, horumque numerum triplo plerumque esse maiorem, cum incolae huius urbis perpetuis vexentur morbis, qui mortem accelerant, adeo ut, ni quotannis supplementa mitterent provinciae, brevi vacuam fore urbem. Hinc iter maturavi, inconsultum ducens, diutius hic haerere, maxime cum nomen Medici, et adspectus instrumentorum anatomicorum post ea, quae in terra philosophica acciderant, nondum animo excidissent. Igitur relicta hac terra, in itinere non substiti, antequam ad vicum, quater mille passus inde distantem, venirem, ubi incolae absque medicis, et simul absque morbis vivunt.

Post bidui iter in terram liberam delatus sum. Singuli huius terrae incolae sui iuris sunt, et constant e familiis segregibus, nullis neque legibus neque imperiis subiectis, speciem tamen societatis servant, et in re communi consulunt seniores, qui ad pacem ac concordiam perpetuo hortantur et de primario isto naturae praecepto, scilicet quod tibi non vis fieri, alteri ne facias, admonent. Cunctis urbium ac vicorum portis