Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/191

Haec pagina nondum emendata est

tes, subdividitur. Prima dicitur Miho, condita a Mihac, insigni olim legislatore, et inter subterraneos altero Lycurgo. Legibus hic in primis sumptuariis rempublicam firmaturus, omnem luxum severe cohibuit. Hinc societas ista, ob continentiam, ac parsimoniam, nova dici meretur Sparta. At mirabar, in republica optime constituta, et legum praestantia superbiente, tot dari mendicos: nam, quocunque se vertebat oculus, arbor erat stipem petens, adeo, ut nullum iter viatori sit molestius. Curatius statum reipublicae perpendens, didici, ex ipsa incolarum continentia miserias hasce fluere. Omni enim luxu proscripto, et opulentioribus genium defraudantibus, desidem, inertem ac mendicam vitam agit plebs, cum nihil habeat, unde quaestum faciat. Didici hinc, tenacitatem ac parsimoniam eundem in rebus politicis effectum, quem obstructio sanguinis in corpore humano parit, producere.

In altera societate, cui nomen Liho, laute ac genialiter vivitur, ac nullis sumptibus parcitur. Hinc artibus opificiisque passim florentibus, ad labores, quibus non solum paupertatem expugnare, sed et ditescere