Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/190

Haec pagina nondum emendata est

qui nitidissime compacti erant, notabam sequentes:

  1. Descriptio Templi Cathedralis. 24 volumina.
  2. Obsidio arcis Pehunc ... 36 volumina.
  3. De usu herbae Slac ... 13 volumina.
  4. Oratio funebris in obitum Senatoris Iaksi. 18 volumina.

Reversus hospes statum mihi urbis delineavit, unde conieci, plura a dormientibus Mikrokianis, quam a perpetuo vigilantibus Makrokianis peragi negotia, cum nucleos illi arripiunt, hi vero in cortice et putamine ludunt. Sunt quoque cupressi huius regionis incolae, et externa corporis specie, si frontium tubera excipias, parum a Mikrokianis differunt. Sanguinem tamen aut succum non habent, qualem aliae huius globi animatae arbores. At loco sanguinis per venas fluit crassior quidam liquor, qui virtute mercuriali praeditus est. Et sunt, qui verum ac genuinum mercurium autumant, cum in thermometris eundem effectum producat.

Bidui itinere ab hac terra distat respublica Siklok, quae in duas foederatas societates, sed sub diversis ac oppositis legibus viven-