Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/189

Haec pagina nondum emendata est

alios discedentes, ascendentes alios, alios prae nimia festinatione cespitantes, adeo, ut horae fere quadrantem in atrio aedium starem, antequam intromitterer. Innumeris mox et inutilibus quaestiunculis excipior. Quaerebat hic, cuias essem, quo tenderem, quam diu in hac civitate commorarer: ille, utrum pransurus seorsum, an in communi, aut in qua stabuli cella, an in rubra, viridi, alba, an atra, an in superiori, an in inferiori domus contignatione, et eiusmodi generis alia. Hospes, qui simul curiae cuiusdam inferioris erat scriba, ad officium prandii digressus, paulo post revertitur, ingentique verborum syrmate processum mihi litis, quae decem iam annos duraverat, quaeque iam coram foro decimo quarto agebatur, exponit. Spero, ait, intra biennii spatium terminandam fore, cum duo tantum supersint fora, ultra quae nulla datur appellatio. Attonitum me hac narratione reliquit, et patuit inde, in nihilo agendo hanc gentem esse occupatissimam. Dum aberat hospes, aedes passim circumreptans, in bibliothecam quandam incidi. Ampla satis ac instructa erat, si numerum, tenuis vero ac inops, si pondus librorum spectes. Inter libros,