Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/188

Haec pagina nondum emendata est

ris dispendio ad metam perveniri posse, si superflua tollantur, uti dimidio breviora viatori forent itinera, si recta semper incedere liceret. Incolae huius urbis omnes cupressi sunt, frontibus tuberosis ab aliis arboribus distinctae. At ista frontium tubera statis auctibus ac diminutionibus crescunt decrescuntque, et, cum intumescere incipiunt frontes, gravedo sensim obrepens, utpote humoribus ab ulcere frontis in oculos descendentibus, noctem appropinquantem indicat.

Unius fere diei itinere ab hac terra dirimitur Makrok, sive vigilantium regio: quippe incolis, nunquam dormientibus, perpetuum est pervigilium. Urbem ingressus, festinanti cuidam iuveni obvium me sisto, humillime obsecrans, ut commodum mihi aliquod hospitium monstrare dignaretur: ille vero occupatum se dicens, eodem impetu iter persecutus est. Tanta omnium erat festinatio, ut per urbis vicos ac regiones non ambulare, sed currere aut volare viderentur, ac si metus esset, ne nimis sero venirent. Hinc ardere urbem aut alio improviso malo exterritos cives suspicatus, diu solus errabam, donec ad hospitium, quod suspensa ante fores tabula indicabat, delatus sum. Videbam hic