Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/187

Haec pagina nondum emendata est

ad manum erat, ocius afferri iubeo, cum vererer, ne coquum in ipso prandii apparatu nox opprimeret. At, cum cuncta hic compendio fiant, et omne, quod superfluum est, reiiciatur, diecula Mikrokianorum satis longa est et rebus peragendis sufficiens.

Post prandium, quod exspectatione citius mihi afferebatur, ab hospite per urbem ducor. Templum intravimus, ubi habitus fuit sermo, brevis quidem, si temporis, satis vero longus, si ponderis ratio habeatur. Statim ad rem accessit orator, nullae erant ambages, tautologiae nullae, nihil superfluum, adeo ut, si cum longissimis Mag. Petri sermonibus, qui nauseam mihi saepe moverunt, subterraneam hanc orationem comparem, altero tanto copiosior sit visa. Eadem brevitate res forenses expediuntur. Paucis multa referunt advocati, et testes mox examinandos proferunt. Memini me tabulam initi nuper cum vicina gente foederis videre, quod conceptum erat his verbis: Amicitia perpetua erit inter populum Mikrokianum et Splendikanos. Limites utriusque imperii erunt fluvius Klimac cum iugo montis Zabor. Subscripsimus etc etc. Ita tribus lineis absolvitur hic, quod integra volumina apud nos exposcit.

Patuit hinc, minori cum strepitu et tempo-