Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/185

Haec pagina nondum emendata est

globum, cum philosophiam Mütacianam curiosius rimarer, artem medendi, quam profitetur haec gens, non plane reiiciendam iudicavi. Saepe enim expertus sum, in Europa nostra dari libros, qui vomitionem, alvi solutionem aut somnum legentibus pariunt. At, quod ad morbos animi attinet, principiis Mütacianis subscribere non sustineo, quamvis fatear, dari infirmitates corporis nonnullas, quas cum morbis animi confundimus, uti prudenter monuit poeta quidam nostri orbis subsequenti epigrammate:

Sexte, diu mecum morbo vexaris eodem,
Humores acres nos cruciare solent.
Cum mihi sit morbus circa praecordia versans
Exosus, querulus difficilisque vocor.
At, te aegrotantem plorant, miserantur amici,
In pedibus morbi vis quia tota sedet.
Comiter excusant te, cum saltare recusas,
Immunem clamant, namque podagra tenet.
Inter convivas at me cantare negantem,
Fastosum, querulum difficilemque vocant,
Cum minus ardua res tibi sit saltatio, Sexte,
Quam sit cardiaco psallere saepe mihi.