Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/184

Haec pagina nondum emendata est

tiones alvi praestat. meditationes doct. iukesi, quae insomniis medentur. etc. Valde igitur paradoxam hanc gentem videbam, et, ut virtutem horum medicaminum curatius examinarem, librum primum aperui. Insulse adeo erat scriptus, ut ad primae sectionis lectionem oscitarem, et, cum legere pergerem, murmura intestinorum, et mox tormenta sentirem. Hinc, cum optime mihi valenti purgatione alvi non esset opus, abiecto libro, in pedes me coniicio. Videbam hinc, nihil in mundo plane esse inutile, et libros maxime insipidos, non omni usu esse destitutos. Didici porro, gentem hanc, licet mire paradoxam, non tamen plane stultam esse. Testatus est hospes meus, diris se insomniis diu vexatum, e sola Doct. Iukesi lectione convaluisse, tantamque huius libri esse virtutem, ut ipsam vigilantiam stertentem reddat. His et aliis auditis, miris cogitationum aestibus agitabar. At ne circuli pristinae meae philosophiae penitus turbarentur, terram ocius relinquo, et sane, quod commodum mihi accidit, diutius his cogitationibus immorari non permiserunt nova aliarum gentium prodigia et occurrentia passim phaenomena. Defunctus vero itinere circa hunc