Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/183

Haec pagina nondum emendata est

Ille vero ita fari exorsus est:

“Flagella, stigmata, cruces et id genus alias poenas, quibus vicinae gentes scelera coërcent, penitus nos ignoramus, quippe vitia non tam punire, quam vitiosos emendare conamur. Noxius iste, quem in publica sella nuper sedentem vidisti, auctor est insulsus, qui ob pruritum scribendi, quem neque legibus, neque admonitionibus coërcere potuit senatus, iam publicae poenae, sive medicinae subiicitur, et pergent censores urbis, qui omnes medicinae Doctores sunt, crebris purgationibus eundem macerare, donec fomite libidinis restincto scribere cesset.”

Vix finito sermone ad publicum pharmacopolium ducor, ubi cum ingenti animi stupore ordine dispositas videbam pyxides, his titulis signatas: pulvis avaritiae. pilulae libidinis. tinctura saevitiae. lenitivum, sive infusio temperans contra ambitionem. cortex contra voluptatem. etc. Exprimere non possum, quantas hae praestigae cerebri vertigines mihi pepererint. Sed in ecstasin plane coniectus fui, cum viderem manuscriptorum quorundam fasciculos his titulis: sermo mag. pisagi, cuius matutina lectio sex sedes sive resolu-