Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/182

Haec pagina nondum emendata est

ra, quae alios latent, discernant, propiora vero, ac quae ante pedes posita sunt, prae nimia oculorum acie non videant. Hi vulgo dicuntur Makkatti, et studiis transcendentalibus, et astronomiae plerumque operantur. Nam in rebus terrestribus, ob lumina nimis arguta, nullius fere usus sunt, quoniam minutiarum perspicacissimi observatores, in rebus solidis caecutiant. In metallifodinis tamen examinandis opera eorundem utitur respublica, nam qui terrae superficiem non vident, ea, quae sub cortice eiusdem latent, perspiciunt. Didici hinc dari nonnullos, qui ob lumen nimis lynceum caecutientes plus viderent, si minus acute viderent.

Superato abrupto ac difficillimi ascensus monte, terram ingredior Mütak, cuius metropolis speciem praebet saliceti, cum incolas habeat salices. In forum delatus, robustum quendam iuvenem conspicor, sella Patrocliana sedentem, ac misericordiam senatus implorantem. Sciscitanti mihi, quid rei esset, respondetur: maleficum esse, cui hodie decima quinta dabitur dosis. Perculsus hoc responso, digredior, solutionem aenigmatis ab hospite meo paulo post petens.