Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/181

Haec pagina nondum emendata est

cietates, si solis legibus humanis nitantur, et quam exiguae durationis sint aedificia ista politica, nisi religionis caemento firmentur. Triduum hic manebam, et interea temporis in perpetuo metu versabar. Nam, quamvis saluberrimae sint leges civitatis, et crimina gravissime puniantur, nulla tamen in gente athea, et omni religionis vinculo soluta, est aut exspectari potest securitas, cum nulla non scelera, modo lateant, perpetrare non vereantur.

Relicta terra athea, et asperi montis iugo superato, deferor ad urbem Bracmat, in planitie, ad montis radices sitam. Incolae huius urbis iuniperi sunt. Primus, quem obvium habui, tota in me corporis mole ruens, humi supinum prostravit, cumque causam huius adventitiae quaererem, veniam conceptissimis verbis rogat. Mox alter palum, quem dextra tenebat, lateri praetereuntis impingens, elumbem me paene fecit. Imprudentiam quoque hic causatur, ingenti verborum syrmate culpam deprecans. Caecam igitur aut luscam hanc gentem suspicatus, occursum praetereuntium solicite vitabam. At vitium istud oritur ex acuto nimis nonnullorum visu, quo fit, ut remotio-