Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/177

Haec pagina nondum emendata est

ab omni munere publico remoti, in perpetua iam obscuritate consenescunt. Ornamento tamen reipublicae quodammodo inserviunt. Histrionum enim instar passim circumducuntur, ut artes exhibeant, ac ut monstrent, quam munifica in iisdem formandis fuerit natura: at si minus prodiga fuisset, sique uno solo capite donasset, longe benignior dici potuisset. E tota hac heptacephalorum gente, tres tantum eo tempore in officiis erant, sed ad munera ista non admissi fuerunt, nisi post amputationem sex capitum, quo fit, ut, uno tantum capite remanente, confusae, quibus laborabant, ideae evanescant, et ad sensum communem redigantur. Veluti arborum putatores saepe ramos quosdam abscindunt, quo remanentibus maior concilietur sanitas. Pauci tamen ex heptacephalis istud tentamen, ob dolorem et mortis discrimen, subeunt. Didici hinc, omne nimium nocere, et veram prudentiam in simplicitate cerebri, et composita mente consistere.

Ex hac regione per loca deserta itur ad Principatum Bostanki, cuius incolae, quoad externam corporis formam parum differunt a Potuanis, intus vero istud habent ano-