Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/176

Haec pagina nondum emendata est

capitibus distincti, in lucem prodeunt. Insignes hi polyhistores sunt, quos caeteri olim cives ob tantum naturae beneficium divino propemodum cultu prosequebantur, adeo, ut ex solis eorundem centuriis imperatores, consules, senatores, quaestores desumerentur. At, cum, quot capita illis sunt, tot diversae indoles, strenue quidem et celeriter varia simul munera obierunt, nihilque, dum rempublicam gerebant, intentatum reliquerunt, sed ob istam simul polypragmosynen, et ob varias istas, et in uno individuo pugnantes ideas omnia misere miscebant, tantaque, procedente tempore, exstitit rerum confusio, ut integri saeculi labore opus fuerit, ad componendas istas, quas omniscius hic magistratus excitaverat, turbas. Cautum hinc lege est, ut aeternum a publicis ac momentosis negotiis arceantur septicipites, et ut respublica deinceps a solis simplicioribus, id est, iis, qui unum tantum caput habent, geratur. Hinc, qui olim tanti ponderis viri ac Diis proximi habebantur, in eodem iam fere statu sunt, quo acephali regionis Cabac. Nam, veluti illi, cum omnino destituti sint capite, nihil agere possunt, ita hi, ob capitum multitudinem, omnia perverse agunt. Igitur heptacephali nostri,