Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/174

Haec pagina nondum emendata est

tumor residet. Exinde coniicere licuit, in arte medendi excellere hanc gentem. Nec coniectura fefellit. Nam, cum intra limites adeo angustos coarctantur Spalankorum studia, cortice, velut polyhistores nostri, non contenti, penitius omnia rimantur. Cum medico meo ob praestitam hanc operam gratias agerem, ac Deum huius beneficii remuneratorem dicerem, tam solide, erudite, ac pie, licet dictione tenui et agresti, ille respondit, ut virum divinum aut angelum, qui sub forma arboris mihi apparuit, imaginarer. Patuit inde, quam inique succenseamus apathiae sectatoribus, quos, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in corpore ignavae ac quasi enervatae vitae consenescere credimus. Patuit vero magis, quantum errent ii, qui necessitatem quandam vitiorum mortalibus imponunt, qui iram fortitudinis cotem, aemulationem industriae calcar, diffidentiam prudentiae fomitem statuunt. Nam ex malis ovis non nisi mali corvi nascuntur, et virtutes quam plurimae, quibus superbiunt mortales, et quas carminibus celebramus, dedecora potius sunt