Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/172

Haec pagina nondum emendata est

elicissimi habebantur: nullis enim affectibus ac passionibus erant obnoxii: ac proinde ab omnibus vitiis immunes,

Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebant.
Poena metusque aberant: nec verba minantia fixo
Aere ligabantur: nec supplex turba timebant
Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erant: sine militis usu
Mollia securae peragebant otia mentes.

In terram hanc delatus, vera esse omnia, quae fama acceperam, comperi: ingeniis nempe, non legibus virtutes coli. Invidiam, cupiditatem, iram, odium, superbiam, gloriae studium, discordiam, et cuncta, quae in genere humano notantur vitia, videbam proscripta. At simul cum vitiis deerant multa, quae mortales maxime ornare, et creaturas rationales a brutis distinguere creduntur. Praeter Theologiam, Physicam et Astronomiam omnes ignotae erant artes et scientiae: Jurisprudentia, Politica, Historia, Ethica, Mathesis, Eloquentia multaeque aliae scientiae, ne nomine qui-