Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/171

Haec pagina nondum emendata est

At, in altera regione, ubi aetas ultra quatuor saecula producebatur, cuncta regnare videbam vitia, quae in genere humano notantur. Ante oculos tantum praesentia, tanquam aeterna, et nunquam peritura, versabantur.

Hinc fugere pudor, verumque, fidesque et honestum,
In quorum subiere locum dolus insidiaeque.

Porro ex ista vitae longaevitate alius nascebatur funestus effectus. Nam ii, qui casu bonorum iacturam fecerant, quique membris mutilati erant, aut in morbos inexplicabiles inciderant, aetatis longae moram tremulis vocibus solebant accusare, ac tandem necem sibi consciscere, cum ob vitae longaevitatem nullum malorum finem viderent: vitae enim brevitas miseris et afflictis efficacissimum est solatium. Utraque regio materia admirationis meae fuit, indeque egressus sum plenus meditationum philosophicarum.

Iter persequor per loca abrupta ac deserta, quae ducunt ad terram innocentem, vulgo Spalank. Regio haec ita dicebatur ab incolarum innocentia, ac pacifica indole. Aesculi hi omnes erant, et omnium mortalium