Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/170

Haec pagina nondum emendata est

vitate menses, ad plenam, qua corporis, qua animi, maturitatem excrevit, adeo, ut primus annus formationi eiusdem sufficeret, reliqui vero viderentur concessi, ut morti se praepararent. Et cum ita res essent comparatae, speciem haec terra exhibuit reipublicae vere Platonicae, in qua omnes prorsus virtutes maturuere. Nam cum intuitu vitae brevitatis, quasi in procinctu semper starent, aspicientes aevum hoc tanquam portam, per quam ad alteram vitam subito transirent, ita futuri potius quam praesentis status imago animis inhaerebat. Unusquisque igitur tanquam verus philosophus existimari potuit, qui rerum terrestrium securus, solum thesaurum duraturum et perennem, qui in virtute, pietate, et famae integritate constat, sectabatur. Ut brevi praecidam, videbatur haec terra angelorum, aut sanctorum domicilium, ac vera schola, ubi virtus ac pietas optime doceantur. Exinde patet, quam iniqua sint murmura eorum, qui de brevitate vitae conqueruntur, eoque nomine quasi litem Deo movent. Nam vita nostra brevis dici potest, quia maximam eius partem otio ac voluptate perdimus, longaque satis foret, si tempora melius locarentur.