Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/169

Haec pagina nondum emendata est

toriis stipendiis fruebantur. Nam licet sensibus, ob naturalem defectum, essent destituti, adsensum tamen dabant, et suffragia cum aliis ferebant, feliciores in eo collegis, quod nemo, qui causa excideret, acephalis succenseret, sed in caeteros omnem bilem evomeret. Et patuit inde, tutius interdum esse, sine capite nasci. Civitas haec paucis huius globi urbibus magnificentia ac nitore cedit. Aulam habet, universitatem et splendida templa.

In duabus, quas mox intravi, provinciis, Cambara, scilicet et Spelek, incolae omnes sunt tiliae. In eo vero differunt, quod illi ultra quatuor annos vitae tempora non extendant, his vero longe productius aevum contingat, nam vulgo ultra quadringentos annos vitam protrahunt. Hinc multos videas avos, proavos, abavos et atavos; audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo, putes te ante aliquot saecula natum. Quantum illorum sortem miserabar, tantum hos felices praedicabam. At, postquam statum utriusque gentis curatius examinaveram, iudicio me deceptum animadverti. Provinciae Cambarae talis erat facies. Quivis incola, intra paucos a nati-