Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/168

Haec pagina nondum emendata est

Nazar producit. At, cum in terram Cabac dictam ingrederer, nova oculis sistuntur monstra ac ea, quae fidem omnem excedere videntur. Inter huius regionis incolas nonnulli sunt acephali, sine capitibus nati. Iidem per os in medio pectore positum loquuntur. Hanc ob causam, et ob istud naturae vitium, a muneribus difficilioribus, et quae cerebrum poscunt, abstineant, cum negotia maioris ponderis acephalis committi nequeant. Officia ista, ad quae admitti solent, aulica plerumque sunt. Sic cambellani, aulae magistri, gynaeceorum praefecti, et apparitores plerique e centuriis eorum, qui absque capite sunt, desumuntur. Ex iisdem etiam creantur pedelli, aeditui, aliique, quorum officia sine cerebro peragi quodammodo possunt.

In Senatum quoque nonnulli, speciali magistratus favore, et propter merita parentum, recipiuntur, id quod absque reipublicae detrimento nonnunquam fieri potest. Docet enim experientia, in paucis senatoribus totam residere senatus auctoritatem, caeterosque numerum tantum implere, ac ad ea signanda aut subscribenda, quae ab aliis concluduntur, adhiberi. Ita hoc tempore in senatu urbis duo erant assessores, sine capite nati, qui tamen sena-