Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/167

Haec pagina nondum emendata est

tia mea opinione petitionem hanc procedere, et fermentum me iudicari, quo opus esset reipublicae, nimia sapientia languescenti. In ista suspicione mox confirmabar, cum audirem, statutum esse senatui, ingentem civium numerum in colonias mittere, ac in supplementum abeuntium, totidem stultos e vicinis gentibus mutuari. Hinc civitate ratiocinante subiratus egredior. Diu vero animo obversabatur axioma istud subterraneum, politicis nostris adhuc incognitum: quod scilicet in republica bene constituta necesse sit, ut dimidia saltem pars civitatis insaniat. Mirabar, praeceptum adeo salutare nostri orbis Philosophos tamdiu latere potuisse. At forsitan quibusdam innotuit, sed inter axiomata politica referre noluerunt, cum stultorum apud nos plena sint omnia, et nullus, (absit invidia) sit vicus, nedum civitas, quae saluberrimi huius fermenti defectu laborat.

Postquam temporis non nihil quieti dederam, itineri me reddens, peragravi regiones nonnullas, quas silentio praetereo, cum pauca ibi insolita, et a vulgaribus rebus abhorrentia, occurrerent. Credebam tunc, finem esse rerum mirabilium, quas Globus