Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/166

Haec pagina nondum emendata est

exempli gratia distributio honorum ac titulorum, quibus tanquam hamis blandientibus capiuntur, ac ad quosvis labores facile impelluntur stulti, parum operatur in civibus, qui, sola virtute, ac valore interno, veram existimationem et solidum honorem acquiri posse, iudicant, ac proinde speciosis promissis sibi fucum fieri non patiuntur. Porro, mentio nominis post mortem in annalibus victuri, ad quaevis pro salute patriae subeunda stimulat vestros milites: Nostri vero, mera haec esse aurium ludibria putantes, phrasin istam scilicet revera mori, et in annalibus vivere, non capiunt, cum vanam credant non audituris gloriae praedicationem. Taceo innumera alia incommoda, quae e nimio rerum omnium scrutinio fluunt, quaeque satis monstrant, necesse esse, ut in republica bene constituta dimidia saltem pars civitatis insaniat. Idem in societate est stultitiae effectus, ac fermenti in stomacho: nam, aut nimio, aut nullo fermento laboramus.

Haec perorantem summo cum animi stupore audiebam: At cum nomine senatus civitatem mihi offerret, in eaque domicilium figere iteratis precibus hortaretur, rubore suffundor, suspicans, e concepta de stulti-