Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/165

Haec pagina nondum emendata est

agi, et ob defectum stultorum rempublicam quodammodo languescere videbam. Nam, cum aequa mentis lance omnia, ponderent incolae, et speciosis promissis, fucatis orationibus et crepundiis nemo moveatur, cessant ista media, quibus ad praeclaros, et reipublicae saepe salutares conatus, facile et absque sumptu publico animi subditorum acui solent.

Vitia civitatis, quae ab exacta ista rerum ponderatione fluunt, pathetice mihi explicuit minister quidam aerarii, et quidem his verbis: Arbor ab arbore hic non nisi solo nomine et corporis specie distinguitur. Nulla inter cives est aemulatio, cum nulla acquiri possit distinctionis nota, et nemo videtur sapere, cum omnes sint sapientes. Stultitiam fateor esse vitium, sed, ut penitus exsulet, non optandum. Sufficit cuivis civitati, ut tot sint sapientes, quot sunt munera publica. Sint, qui regant, sint, qui regantur. Id, quod meris nugis ac crepundiis efficiunt aliarum societatum moderatores, noster hic magistratus non nisi solidis praemiis, quae aerarium haud raro exhauriunt, perficit. Nam ob praestitam patriae operam, nucleos poscunt sapientes, stulti vero putamine placantur. Sic