Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/164

Haec pagina nondum emendata est

hunc virum. Hinc, quoties debitores de honestate iurant, contractum rescindo ac mutuum reposco.

Emensus hanc regionem, stagnum fulvi coloris conspicor, ad cuius ripam parata stabat triremis meritoria, qua vectores in Terram rationalem modico pretio feruntur. Pactus de naulo triremem conscendo, summaque cum animi voluptate iter hoc explico: Quippe machinis quibusdam latentibus, absque ministerio remigum, impelluntur naves subterraneae, incredibilique celeritate aequora sulcant. Delatus in terram, mercenarium circumspicio, eoque duce ad civitatem rationalem propero. Dum iter carpimus, statum mihi civitatis, indolemque incolarum, comes itineris luculenter exposuit. Audiebam, cives ad unum omnes Logicos esse et urbem hanc veram esse rationis sedem, indeque nomen sortitam. Civitatem ingressus, vera esse, quae narraverat, expertus sum. Quivis enim civis ob iudicii acumen, gravitatem, et compositos mores, senator mihi apparuit. Hinc, sublatis in coelum manibus, O terque quaterque beatam, ingemino, terram, quae solos Catones parit. At, cum statum civitatis penitius perspexeram, multa hic segniter