Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/163

Haec pagina nondum emendata est

esset, interrogarem, et cadavera et instrumenta anatomica quiescentis animo diu oberrarent. Incolae vici Nakir valde affabiles mihi visi sunt: nam obvius quisque, officium non petenti offerens, de honestate sua prolixe testabatur. Ridiculas sane iudicabam has contestationes, cum nullum suspicionis indicium dedissem, nec ullius integritatem unquam in dubium vocassem. At, cum nonnullis indicarem, capere me non posse, cui usui tot contestationes, easdem addito iureiurando integrabant. Egressum hoc vico, excepit viator tarde incedens et sub pondere sarcinarum gemens. Subsistit ille me viso, ac unde venerim sciscitatur: Verum, ubi vicum Nakir me nuper transmisisse indicarem, gratulatur salvum me evasisse, cum incolae, technarum noti artifices, viatores deplumes a se dimittere soleant. Regerebam ego, si facta verbis respondeant, integerrimos esse debere, cum unusquisque, haud rogatus, honestatem suam diris exsecrationibus praedicaret. Subridens tunc ille: Cave, ait, ne nimium credas propriae integritatis praeconibus, in primis vero iis, qui diabolum honestatis suae testem provocant. Admonitio ista alta mihi mente diu reposita est, didicique, recte monuisse subterraneum