Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/162

Haec pagina nondum emendata est
Consumptis precibus, violentam transit ad iram,
Intendensque manus, passis furibunda capillis

ingratum animum mihi obiecit. At, cum nihilominus ego iter persequor, laciniam togae meae apprehendens, obnitentem retinere moliebatur. Hinc vi adhibita, e manibus matronae me eripui et, cum incessus celeritate praestantior essem, brevi extra conspectum illius me proripui. Quanta tunc rabie accensa in me fuerit, ex his verbis, quae identidem evomuit, scilicet Kaki spalaki, i. e. ingrate canis, didici. At dicteria illius Spartana nobilitate concoxi, laetus, quod ex hac sapientum terra, cuius absque horrore meminisse nequeo, salvus quodammodo evasissem.

Proxima huic provinciae est Nakir, cognominem habens urbem sive ingentem vicum, de quo multa dicere nequeo, cum maxima, qua poteram, festinatione, regiones, terrae philosophicae vicinas, transcurrerem, ad gentes philosophiae, in primis vero anatomiae minus studiosas properans. Tantus enim terror animum invaserat, ut quemvis in itinere obvium, an Philosophus