Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/160

Haec pagina nondum emendata est

suspiria haec elicere: In honestam equidem domum, ait, venisti; nam maritus meus, huius insulae dominus, publicus civitatis Physicus est et Medicinae Doctor, caeterique, quos vidisti, eius collegae sunt. At iidem insolitam corporis tui formam mirati, decreverunt, machinam interiorem ac viscera tua penitius examinare dissectionemque corporis facere, visuri, ecquid novi detegant, quo anatomia illustrari queat. Palpitantem animum haec verba percusserunt. Edito igitur horrendo clamore: Qui, inquam, Domina! dici possint boni viri, qui honesti et innocui hominis ventrem findere non dubitant. Tunc illa:

Non venit in mentem, quorum consederis arvis:

In honestos viros incidisti, qui malo animo nil facturi, solo anatomiae illustrandae studio hanc operationem decreverunt. Ad hoc regerebam, malle me a latronibus dimitti, quam ab honestissimis viris dissecari, moxque ad genua matronae provolutus, manantibus ubertim lacrimis, intercessionem illius implorabam. Respondet illa: Intercessio mea parum tibi proderit contra Facultatis conclusum, quod irrevocabile solet esse, at per aliud te medium morti subducere conabor. His dictis,