Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/159

Haec pagina nondum emendata est

philosophicis defixum, pro statua me cepisse. Dicebant porro, eundem esse magni nominis Astronomum, caeterosque, qui tanta rabie in scapulas meas saevierant, Doctores esse philosophiae moralis. In portu me iam esse credebam, et omnis periculi securus, haec et alia narrantes cum voluptate audiebam. At, suspicionem quandam movebat formae meae examinatio nimis curiosa: Porro quaestiones de vitae genere, itineris causa, et patria, toties iteratae, nec non subsecuta secreta murmura, instantis mali praesagia erant. Verum mens prae timore mihi paene excussa fuit, cum in cameram quandam anatomicam compingerer, ubi proiectam videbam horrendam ossium et cadaverum struem, quae foedo totam odore implebant. Credebam mox latronum esse cavernam: sed quae e parietibus suspensa erant instrumenta anatomica, metum paulo diminuebant, cum exinde pateret, hospitem meum medicinae aut chirurgiae operari. Postquam semihorae spatio in ergastulo hoc solus torpueram, intrat matrona cum prandio, quod mihi paraverat. Valde humana videbatur, at attente me aspiciens per intervalla suspiria edidit. Quarenti mihi doloris causam, respondet, instans mihi fatum