Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/157

Haec pagina nondum emendata est

illi applicui. Quo facto, rabie ille percitus, in capillos meos invasit perque totum forum vociferantem traxit. At, cum iram satiari non posse viderem, statum praeliantis composui, par pari referens, adeo, ut ratio accepti et expensi inter nos quodammodo conveniret. Tandem, post acre certamen, cadimus ambo athletae. Ad spectaculum istud accurrebant innumeri Philosophi, moreque furentium impetum facientes, pugnis ac fustibus articulatim caesum animamque propediem agentem, totum circa forum capillis raptarunt. Caedendo tandem fessi, licet non satiati, ad spatiosam domum me ducunt, et, cum obnixis in ianuam pedibus obluctarer, meque ingressurum fidenter abnuerem, obducto me collo, ceu porcum mugientem, intro rapiunt, ac in medio pavimento supinum ponunt. Turbata omnia et confusa ibi erant, ac talis mihi visus est aedium status, qualis apud nos esse solet circa terminos Michaëlis aut Paschatis, ubi res mobiles, vasa ac utensilia, in novam domum transferenda confuse proiiciuntur. Coeperam tunc sapientes nostros suppliciter orare, ut irae modum imponerent, et ad misericordiam se flecti paterentur, docens, quam indecorum esset philosophiae et sapientiae cul-