Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/156

Haec pagina nondum emendata est

bus defixum, recta ad me tendere videbam, ita alloquor: Dic, quaeso, quodnam nomen huic urbi, Magister! Ille immobilis, inconnivens, tanquam secessu mentis atque animi facto a corpore, diu stabat; tandem vero ad coelum oculos tollens, respondet: Haud procul a meridie sumus. Ineptum adeo responsum insignem animi aberrationem indicans, persuasit, melius esse, parce studere, quam prae nimia doctrina delirare. Urbis mox interiora penetravi, visurus, an praeter Philosophos, homines aut creaturas rationales forte invenirem. Forum urbis, quod valde spatiosum erat, diversae ornabant statuae et columnae, titulis atque inscriptionibus distinctae. His accedebam, periculum facturus, ecqua forte epigrammata legere possem. Sed, dum in eo conatu desudo, tergum mihi incalescere ac, madidum fieri animadvertebam. Hinc retrospiciens, ut fontem calidi fluminis detergerem, conspicabar Philosophum, posteriora mea permingentem. Nam meditationibus abstractus, statuam me credidit, ad quam vesicam exonerare solebat. Tantae ego contumeliae impatiens, in primis cum philosophum istum albis insuper me dentibus deridere cernerem, palma excussissima alapam