Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/153

Haec pagina nondum emendata est

suffragiis omnium gentium constet, ad ardua et momentosa negotia formatum esse sexum virilem. Regerebant hi: confundere me consuetudinem et institutionem cum natura, cum infirmitates istae, quae in sexu muliebri notantur, e sola educatione deriventur, id quod maxime patet e reipublicae huius statu ac forma, ubi in sexu muliebri enitescere videmus virtutes animique dotes, quas mares alibi sibi solis vindicant. Nam mulieres Cocklecuanae modestae sunt, graves, prudentes, constantes ac taciturnae; contra viri leves, praecoces et loquaces. Hinc cum quid absurdi narratur, proverbium istud: viriles esse nugas; et cum quid praecipitanter aut praemature actum est, dicunt incolae: Dandam esse veniam impotentiae virili. At, his argumentis acquiescere non potui, statum hunc perversum, deformem ac naturae plane adversantem iudicans. Indignatio ista, quam fastus hic muliebris animo impresserat, causa erat infelicis, quod paulo post reditum meum cepi, consilii, quodque tot mihi molestias peperit, ut suo loco dicendum erit.

Inter splendidissima huius urbis aedificia erat gynaeceum regium trecentis, qua viris