Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/151

Haec pagina nondum emendata est

venerim, cum patrefamilias locuturus, mittor ad culinam, ubi

Hic lavet argentum, vasa aspera tergeat alter,
Vox dominae fremit instantis virgamque tenentis.

Inversae huius consuetudinis funestos notabam effectus: Nam quemadmodum in aliis terris petulantes ac salaces dantur mulieres, quae pro mercede corpora prostituunt, ac pudicitiam in propatulo habent, hic adolescentuli ac viri noctes vendunt, eumque in finem lupanaria conducunt, quorum portae titulis ac signis meretriciis dignoscuntur. Iidem cum nimis audacter ac palam quaestus hos improbos agunt, in carceres abducti, flagris in comitiis, non secus ac meretrices nostrae, caeduntur. Contra matronae ac virgines, hic absque ulla reprehensione incedentes per vias, viros contemplantur, nutant, nictant, sibilant, vellicant, vocant, molestae sunt, fores elogiorum carbonibus implent, veneres suas impune iactant, ac tanquam totidem tropaeis superbiunt, quemadmodum petulantes apud nos iuvenes iactanter enumerare solent, quot virginum aut matronarum pudicitiam expu-