Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/150

Haec pagina nondum emendata est

nullum sexus discrimen admitterent. At haec gens furere mihi visa est, et naturae penitus adversari. Capere sane non poteram indolentiam virorum, qui, cum corporis viribus longe sint praestantiores, indignum adeo iugum sibi imponi passi fuetint, ac tot saecula ignominiam hanc concoxerint. Nam facile esset, iugum excutere, modo vellent, aut auderent nervos muliebri huic tyrannidi incidere. At, inveterata consuetudo usque excaecaverat animos, ut nemini in mentem veniret, pro tollenda ista ignominia aleam subire, quin crederent, naturam ita ordinasse, ut imperium penes mulieres esset, virorum vero esset texere, molere, pensum facere, aedes verrere, vapulare. Argumenta vero, quibus hunc usum tueri solent mulieres, haec sunt: cum sexum virilem corporis viribus, et lacertis, ad duros perferendos labores aptioribus natura donaverit, credi potest, solum masculinum genus ad ignobiles ac ferreos labores relegasse. Stupebant extranei, cum domos introeuntes matremfamilias viderent in museo, cum stilo ac pugillaribus sedentem, maritum vero culinae inerrantem et ollas patinasque tergentem. Et sane in quamcunque domum