Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/149

Haec pagina nondum emendata est

diutius in hac regione haerere, ubi, si decennium mihi adhuc vivere contingeret, iussu legis repuerascere cogerer.

At defunctus hac peregrinatione, cum indolem huius gentis comparabam moribus ac institutis popularium meorum, quos in aetate virili philosophari, in senectute vero vitulari, luxu diffluere et vanos honorum titulos venari cernimus, nonnihil de rugis remisi, et iudicia paulo mitiora de gente hac ferre coepi.

In regione dicta Cocklecu consuetudo obtinebat non minus perversa, et ab Europaeis maxime damnanda. Inversus hic ordo non naturae, sed solis legibus originem debuit. Incolae terrae omnes iuniperi sunt utriusque sexus: at soli viri ad culinaria et ignobiles labores damnantur. Tempore belli militiae quidem nomina dant, sed supra sortem militum gregariorum raro ascendunt, cum pauci admodum sint, qui vexilliferi fiunt; estque munus vexilliferi summa dignitas militaris, ad quam arbor masculina aspirare queat. Mulieribus contra maximi ponderis negotia, qua civilia, qua sacra, et militaria committuntur.

Nuper deriseram Potuanos, quod in distributione officiorum