Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/147

Haec pagina nondum emendata est

alibi comitari solent. Nemini igitur munus hic reipublicae committitur, nisi annum quadragesimum nondum impleverit: si vero hunc terminum excesserit, instar pueri petulantis est,

... quem dura premit custodia matris

Videbam senio canos in plateis urbis passim vitulantes ludis puerilibus tempora fallere.

Aedificare casas, plostello adiungere mures,
Ludere par impar, equitare in arundine longa.

Videbam, eosdem a pueris eo saepe nomine reprehendi, ac nonnunquam flagris domum compelli. Virum conspexi decrepitum, in foro palam turbinem flagello rotantem aut trocho ludentem. Idem olim vir fuerat omnium gravissimus, et magni consilii praeses. Inversum hunc ordinem in sexu tam sequiore quam virili deprehendi. Hinc iuveni vetulam uxorem ducenti fata Actaeonis ominantur omnes; id quod e diametro oppositum est iis, quae apud nos usu veniunt, ubi senex iuvenculam ducturus cornua timet. Obvios semel habui duos defloccatos senes in foro digladiantes. Miranti insolitum in ista aetate fervorem et cau-