Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/145

Haec pagina nondum emendata est

ri quotannis elicitur: margaritarum quoque feracia passim sunt maria. At, in solis opibus felicitatem non esse positam, e curatiore huius gentis examine didici. Nam quot incolae, tot fere fossores sunt et urinatores, qui in lucrum intenti ad perpetuam servitutem, et maxime improbos labores damnati apparent. Qui ab his laboribus immunes sunt, pro thesauris acquisitis excubias agunt. Tota regio latronibus infesta adeo est, ut absque custodibus corporum nemo iter facere doceat.

Non tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum.
Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est.
Filius ante diem patrios inquirit in annos;
Victa iacet pietas, et virgo caede madentes
Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

Hinc gens ista, quam invidis oculis intuentur vicini, commiserationem potius, quam invidiam meretur. Nam metus, suspicio,