Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/144

Haec pagina nondum emendata est

rida magis, magisque barbara et iniqua mihi sunt visa: sola enim videbam simulatione, solo periurio, iter ad honores pandi. Hinc redux in principatum Potuanum, quoties data fuit occasio, in barbaram istam rem publicam bilem evomui. At cum iunipero cuidam, mihi admodum familiari, pro more furens indignationem meam patefacerem, ita fari exorsus est ille: “Nobis equidem stulta atque iniqua Nagirorum instituta videbuntur, tibi vero non mirum videbitur, si ob istam luminum varietatem tanta severitas exerceatur; quippe asserere te memini in plerisque rebuspublicis Europaeis dari regnatrices tribus, quae ob naturale oculorum, sive rationis vitium in caeteras ferro ac igne grassantur, teque eiusmodi coactiones tanquam pias ac rebuspublicis admodum salutares laudasse. Intelligebam mox, quorsum tenderet arguta viri oratio.” Hinc rubore suffusus discessi, et ex eo tempore tolerantiae perpetuus praeco, mitiora de errantibus iudicia fero.

Principatus Kimal, omnium potentissimus ob divitias, quibus abundat, habetur. Nam praeter argentifodinas, quarum magna est copia, ex arena fluviorum ingens vis au-