Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/143

Haec pagina nondum emendata est

Praestito hoc iureiurando, candidati honorum fiunt, et in tribum Nagirorum cooptantur.

Postridie adventus mei, dum per forum otiosus ambulo, senem quendam ad flagra deduci conspicor, comitante ingenti cupressorum caterva, et dicteria in noxium eiaculante. Roganti mihi, quid rei esset, respondetur, haereticum esse, qui palam docuerat, tabulam Solis sibi quadratam videri, in eaque pestifera opinione, post crebras admonitiones pertinacirer perstiterat.

Hinc templum Solis, periculum facturus, an orthodoxos haberem oculos, ingressus, cum tabula ista sacra mihi quoque quadrata appareret, hospiti meo, qui ad aedilitatem urbis nuper evectus erat, id candide indicabam. Profundo ille suspirio verba mea excepit, testans, sibi etiam quadratam videri, sed nemini id detegere ausum, ne negotium sibi facesseret tribus regnatrix, et munere privaret.

Tremens igitur ac tacitus urbem reliqui, verens, ne crimen oculorum tergo luerem, aut odioso haeretici titulo notatus, cum ignominia eiicerer. Nulla sane instituta hor