Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/141

Haec pagina nondum emendata est

nisi quod oculum hi in occipitio habeant positum. Hinc, pro diversis luminum figuris in totidem tribus describuntur.

NOMINA TRIBUUM
haec sunt:
  1. Nagiri, id est eorum, qui lumina habent oblonga, et quibus proinde cuncta obiecta apparent oblonga.
  2. Naquiri, quorum oculi quadratae sunt formae.
  3. Talampi, cum oculis minutis.
  4. Iaraku, cum binis oculis, quorum alter altero paulo obliquior.
  5. Mehanki, cum trinis.
  6. Tarrasuki, cum quaternis.
  7. Harramba, quorum lumina totam frontem perreptant.
  8. Skadolki, qui unum in occipite oculum habent.

Harum omnium numerosissima ac proinde potentissima tribus est Nagirorum, id est, eorum, qui oculos oblongos habent, ac quibus proinde obiecta apparent oblonga. Ex ista tribu soli reipublicae Rectores, senatores ac sacerdotes desumuntur. Soli ad