Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/140

Haec pagina nondum emendata est

gentis conditione et sorte, servos et operarios quodammodo feliciores esse illis, qui de victu nunquam soliciti, desidiae ac voluptati indormiunt.

Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus ...

Hinc tot prava consilia, desperati conatus, violentae mortes. Nam affluentia illa, in qua vivunt, omnem gustus ac voluptatis sensum eripiens, nauseam ac vitae fastidium unicuique affert. Ita regio ista, quam beatorum domicilium imaginabar, tristis silentum sedes mihi visa est, miseratione dignior, quam invidia.

Hoc celerare fugam, terraque excedere suasit.

Proxima huic terrae est regio dicta Mardak, cuius incolae sunt cupressi, eiusdem omnes corporis formae; solis vero oculorum diversis figuris a se invicem distinguuntur. Quidam lumina habent oblonga, quidam quadrata; minutissima alii, alii patula, quae totam fere frontem occupant: nonnulli nascuntur cum binis, alii cum trinis, alii cum quaternis oculis. Sunt etiam, qui uno solo oculo gaudent; sobolem diceres Poliphemi,