Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/139

Haec pagina nondum emendata est

utiles nobis sunt. Notandum tamen istud est, has Quercus, quoties in alia loca divertuntur, morbis et infirmitatibus, non secus ac alias arbores, esse expositas. Hinc soli huius regionis aëri aut victui hoc beneficium, modo beneficium dici mereatur, acceptum ferendum iudico.

Provincia Lalac, quae cognominatur Mascatta, id est, beata, nomini respondere videbatur; nam omnia ibi sponte proveniebanr.

Flumina iam lactis, iam flumina Nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella:
Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus.

At insigne hoc beneficium non aliis feliciores reddit incolas. Nam cum nullo ad victum parandum opus sit labore, otio ac desidia plerique torpentes, perpetuis vexantur morbis. Hinc pauci sunt, quos non praematura mors abripit, vermibus scilicet ac putredine corruptos. Materiam non minus amplam meditationibus philosophicis suggessit natura huius terrae, patuitque e